Credo in unum deum

Patrem omnipotentem factorem celi et terre visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum ihesum christul filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia secula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubtantialem patri per quem omnia facta sunt

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de celis et incarnatus est de spiritu sancto ex maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub pontio Pylato passus et selputus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in celum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis

Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto ressurrectionem mortuorum et vitam venturi seculi

Amen


Voilà, vous êtes désormais de taille à affronter des vampires et des témoins de Jéhova.

 

People / Accueil / Médiéval / Essais / Inédit